Orosius, I
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 15
1  Medio autem tempore apud Scythas duo regii iuvenes Plynos et Scolopetius, per factionem optimatium domo pulsi, ingentem iuventutem secum traxere et in Cappadociae Ponticae ora iuxta amnem Thermodontem consederunt campis Themiscyriis sibi subiectis; ubi diu proxima quaeque populati conspiratione finitimorum per insidias trucidantur. 2  horum uxores exilio ac viduitate permotae arma sumunt et, ut omnibus par ex simili condicione animus fieret, viros qui superfuerant interficiunt atque accensae in hostem sanguine suo ultionem caesorum coniugum finitimorum excidio consequuntur. 3  tunc pace armis quaesita externos concubitus ineunt, editos mares mox enecant, feminas studiose nutriunt inustis infantium dexterioribus mammillis, ne sagittarum iactus impedirentur; unde Amazones dictae. 4  harum duae fuere reginae, Marpesia et Lampeto, quae agmine diviso in duas partes vicissim curam belli et domus custodiam sortiebantur. 5  igitur cum Europam maxima e parte domuissent, Asiae vero aliquantis civitatibus captis, ipsae autem Ephesum aliasque urbes condidissent, praecipuam exercitus sui partem onustam opulentissima praeda domum revocant, reliquae ad tuendum Asiae imperium relictae cum Marpesia regina concursu hostium trucidantur. 6  huius locum Sinope filia capessit, quae singularem virtutis gloriam perpetua virginitate cumulavit. 7  hac fama excitas gentes tanta admiratio et formido invaserat, ut Hercules quoque cum iussus fuisset a domino suo exhibere arma reginae quasi ad inevitabile periculum destinatus, universam Graeciae lectam ac nobilem iuventutem contraxerit, novem longas naves praepararit, nec tamen contentus examine virium ex inproviso adgredi et insperatas circumvenire maluerit. 8  duae tunc sorores regno praeerant, Antiope et Orithyia. Hercules mari advectus incautas inermesque et pacis incuria desides oppressit. inter caesas captasque complurimas duae sorores Antiopae, Melanippe ab Hercule, Hippolyte a Theseo retentae. 9  sed Theseus Hippolyten matrimonio adscivit, Hercules Melanippen sorori reddidit et arma reginae pretio redemptionis accepit. 10  post Orithyiam Penthesilea regno potita est, cuius Troiano bello clarissima inter viros documenta virtutis accepimus.

Zurück